monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 2
Psalmi cantici cognita significatio est: nunc consideremus cur posita sit domus dedicationis. Domus significat dominici corporis templum; dedicatio vero resurrectionem eiusdem Domini nostri Iesu Christi. Tunc enim corpus eius in aeternam gloriam potestatemque perductum est, sicut in Evangelio ipse dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra . Dedicare quippe dicimus, cum novitas domus alicuius in usum celeberrimum deputatur. Domus autem David propter semen eius est posita, unde Salvator noster carnis traxit originem. Ista domus est quae nunc apertis foribus labiorum laeta decantat: Exaltabo te, Domine; quae fabricata est nascendo, sed in sancta resurrectione cognoscitur esse dedicata.